La mia preghiera è il canto.
Canti per una più attiva partecipazione alla Liturgia.
Laetabundus
Laetabundus exsultet fidelis chorus. Alleluia. Regem regum intactae profudit thorus: res miranda ! Angelus consilii natus est de Virgine; Sol de stella. Sol occasum nesciens, stella semper rutilans, semper clara. Sicut sidus radium, profert Virgo filium, pari forma. Neque sidus radio, neque mater filio fit corrupta.