La mia preghiera è il canto.
Canti per una più attiva partecipazione alla Liturgia.

 
cant vedo
Laetabundus - 31
1022.31 [

vedi: 11 21

] [

info

]
- gregoriano
Laetabundus exsultet fidelis chorus. Alleluia. Regem regum intactae profudit thorus: res miranda ! Angelus consilii natus est de Virgine; Sol de stella. Sol occasum nesciens, stella semper rutilans, semper clara. Sicut sidus radium, profert Virgo filium, pari forma. Neque sidus radio, neque mater filio fit corrupta. Cedrus alta Libani conformatur hyssopo, valle nostra. Verbum ens Altissimi corporari passum est, carne sumpta. Isaias cècinit, Synagoga meminit, numquam tamen desinit esse caeca. Si non suis Vatibus, credat vel gentilibus: Sybillinis versibus haec praedicta. Infelix propera, crede vel vetera: cur damnaberis, gens misera ? Quem docet littera, natum considera: ipsum genuit puerpera. Alleluia.