La mia preghiera è il canto.
Canti per una più attiva partecipazione alla Liturgia.
Iesu dulcis memoria - 22
[

vedi: p21 p23 p24

] - ad Matutinum
Jesu Rex admirabilis, Et triumphator nobilis, Dulcedo ineffabilis, Totus desiderabilis. Quando cor nostrum visitas, Tunc lucet ei veritas, Mundi vilescit vanitas, Et intus fervet charitas. Jesu dulcedo cordium, Fons vivus, lumen mentium, Excedens omne gaudium, Et omne desiderium. Jesum omnes agnoscite, Amorem ejus poscite; Jesum ardenter quaerite, Quaerendo inardescite. [ Te nostra Jesu vox sonet, Nostri te mores exprimant ; Te corda nostra diligant, Et nunc, et in perpetuum. ]