La mia preghiera è il canto.
Canti per una più attiva partecipazione alla Liturgia.
Iesu dulcis memoria - 23
[

vedi: p21 p22 p24

] - ad Laudes
Jesu, decus angelicum, in aure dulce canticum, in ore mel mirificum, in corde nectar coelicum. Qui te gustant, esuriunt, qui bibunt, adhuc sitiunt, desiderare nesciunt, nisi Jesum, quem díligunt. O Jesu mi dulcissime, spes suspirantis animae; Te quaerunt piae lacrymae, Te clamor mentis intimae. Mane nobiscum Domine, et nos illustra lumine, pulsa mentis caligine, mundum reple dulcedine. [ Jesu, flos Matris Virginis, amor nostrae dulcedinis, tibi laus, honor nominis, regnum beatitudinis. Amen. ]