La mia preghiera è il canto.
Canti per una più attiva partecipazione alla Liturgia.
Iesu dulcis memoria - 14
[

vedi: p11 p12 p13

] - tempore Resurrectionis
Jesu, nostra redemptio, Amor et desiderium, Deus Creator omnium, Homo in fine temporum. Quae te vicit clementia, Ut ferres nostra crimina, Crudelem mortem patiens,, Ut nos a morte tolleres! Inferni claustra penetrans, Tuos captivos redimens, Victor triumpho nobili Ad dextram Patris residens: Ipse te cogat pietas, Ut mala nostra superes, Parcendo, et voti compotes Nos tuo vultu saties. Tu esto nostrum gaudium, Qui es futurus praemium: Sit nostra in te gloria Per cuncta semper saecula. In Tempore Paschali, 321 Quaesumus auctor omnium, In hoc Paschali gaudio, Ab omni mortis impetu Tuum defende populum. Gloria tibi, Domine, Qui surrexisti a mortuis, Cum Patre et sancto Spiritu, Nunc, et per omne saeculum. Tu esto nostrum gaudium, Qui es futurus praemium; Sit nostra in te gloria Per cuncta semper saecula. Gloria tibi Domine, Qui scandis supra sidera, Cum Patre et sancto Spiritu, In sempiterna saecula. Dudum sacrata pectora Tua replesti gratia: Dimitte nostra crimina, Et da quieta tempora, Sit laus Patri cum Filio, Sancto simul Paraclito: Nobisque mittat Filius Charisma sancti Spiritus. Amen. Utrumque qui nectis, Deus Utrique compar, sit tibi Laus sempiterna, Spiritus.