Laetabundus
exsultet fidelis chorus.
Alleluia.
Regem regum
intactae profudit thorus:
res miranda !
Angelus consilii
natus est de Virgine;
Sol de stella.
Sol occasum nesciens,
stella semper rutilans,
semper clara.
Sicut sidus radium,
profert Virgo filium,
pari forma.
Neque sidus radio,
neque mater filio
fit corrupta.
Cedrus alta Libani
conformatur hyssopo,
valle nostra.
Verbum ens Altissimi
corporari passum est,
carne sumpta.
Isaias cècinit,
Synagoga meminit,
numquam tamen desinit
esse caeca.
Si non suis Vatibus,
credat vel gentilibus:
Sybillinis versibus
haec praedicta.
Infelix propera,
crede vel vetera:
cur damnaberis, gens misera ?
Quem docet littera,
natum considera:
ipsum genuit puerpera.
Alleluia. |